- CENSOR
- CENSORMagistratris nomen, apud Romanos, qui morum praefecti, hona in censum redegerunt, Senatores deposuerunt, Principem Senatus creârunt, familiarum inspectores, luxus castigatores, et c. Bini primitus, quorum nnus l'atricius, alter ex plebe, quioquennium praesse soliti. L. Papyrius Mugellanus, et L. Sempronius Atratinus primi hôc munere functi sunt. An. Urb. Cond. 311. postquam Senatus deprehendisser, Consules bellicis curis distractos, haeccivilia curare non posse. Vide Cicer. de Legibus l. 3. Plut. in Catone Censore. Liv. Dionys. Rosin. Antiq. Rom. l. 7. c. 10. Salmas. in Flor. etc. Fuit hic unus de Magistratibus Romanis maioribus, et Rei publ. propter disciplinae custodiam, cuius severa cura Censoribus, inter coetera, sine provocatione commissa fuit, admodum salutaris. Praeterea ad corum munus pertinebat, addere Tribus, tueri urbis templa, vias, pontes, aquanum ductus et alia quaedam publica aedificia: elocare item vectigalia ac fundos publicanis: pretia quoque sacrificiorum procurare, alere sacros anseres, lustrum condere, etc. Habuerunr insuper potestatem leges condendi aut abrogandi, et cognoscendi de certis causis, ut matrim onialibus, etc. Equiribus quoque emeritis vacationem dederunt; quae omnia pancis complectitur, de Censorum munere hanc legem proponens Cicer. de Legg. l. 3. c. 3. Censores populi aevitates, soboles, familias pecuniasque censento: Urbis templa, vias, aquas, aerarium, vectigalia tuentor: populique partes in tribus distribuunto: exin pecunias, aevitates, ordines partiuntor: Equitum peditumque prolem describunto: caelibes esse prohibento: mores populi regunto: probrum in Senatu ne relinquunto, etc. Non eligebautur autem ad hoc munus, nisi viri virtute et auctoritate infignes, et ut plurimum Consulares, nec post Martium Censorium ulli bis hanc dignitatem capere licuit. Cum etiam Censor moreretur, id quo inter alia contigir, eô annô, quô Urbs a Gallis est capta, infaustissimum habebatur omen: Mamertinus Dictator an. Urb. Cond. 319. potestatem annuam et semestrem fecit: Communicatus fuit Magistratus cum plebe an. 411. Liv. l. 7. Intermitti coepit an. 667. sed tamen an. 693. restituta Censura est: cumque Clodius quodue Tribun. Pleb. lege latâ Censuram tantum non sustulisset, reste Dione, l. 38. et 40. ac Cicer. in Pisonem et pro Sestio; illa postmodum a Q. Metello Scipione Pompeii in Consularn collega, denuo Rei publ integra reddita est: viguitque porro usque ad Decii Imperatoris rempora, usurpantibus sibi id honoris ex ipso Imperatorum numero nonnullis. Unde scribir Dio, l. 54. de iis, qui postrerni de privatis personis Censores fuerant, sub Augusto Caesare, tribunal ipsorum, cum primâ id Magistratus die conscenderent, omine non obscurô, crruisse. Vide infra. Merninit quoque Halicarnass. l. 1. Commentariorum, quos Censores in sua familta reliquerint, et velnt sacra parerna ac gentilitia ad posteros transmiserint, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 10. Tabularnm. quas, cum Magistraru deceslêre, memoriae ergo reponebant, in aede Nympharum, meminit Cicero, de Clodio loquens, in pro Milone, c. 27. Qui aedem Nympharum incendit, ut memoriampublicam incensis tabutis publicis impressam aboleret. Quinquennium corum Lustrum dicebatur, co quod semel Magistram durante lustrabant exercirum Romanum, sacrificiô adhibitô, quod Suovetaurilia dicebatur: vide infra in voce Lustrum. Notati a Censoribus non erant perpetuo infames: imo duos e Senatu eiectos, postmodum ipsos ad Censoriam dignitatem pervernisse, narrant Cicer. pro Cluentio et Val. Max. l. 2. c. 9. etc. Hinc Censorius, unde Censoria Comitia; in quibus, si creatô unô rempestas Comitia ditimeret, tum etiam is, qui creatus iam erat, vitiosus censebatur: Censoria lex, vide supra. Censoria virgula Proverb. Censorium funus, etc. Vide praeter praedictos Auctores Fenestellam de Mag. Rom. c. 17. Pomp. Laetum, Pancirollum, l. rer. perdit. Alex. Genial. dier. l. 5. c. 27. etc. Addam saltem, sub Imperatorib. Censores nullos amplius fuisse, nisi nomine, Censoriumque munus, quod in notandis indignis et probrosis positum erat, prorlus cessavisse, ex infigni loco Tertulliani de Pallio, c. 4. Enimvero iamdudum censoriae intentionis episcyniô dispersô, quantum denotatui passivitas offert? libertinos in equstribus, subverbustos in liberalibus, dedititios in ingenuis, rupices in urbanis, scurras in farensibus, paganos in militaribus: vespillo, leno, lanista, tecum vestiuntur. Converte et et ad feminas, habes spectare, quod Cecina Severus graviter Senatui impressit: matrona sine stola in publica! denique in Lentuli Auguris consultis, quos ita sese exauctorâsset, pro linpro erat poena: quoniam quidem indices custodesque dignitatis habitus, ut lenocinii factitandi impedienentae, sedulo quaedam desueseceram. At nunc in semetipsas lenocinando, quo planius adeantur, et stolam et supparum et crepidulum et calliandrum, ipsas quoque iam lecticas et sellas, quen in publico quoque domestice ac secrete habebantur, eieravêre. Vide quoque infra Subcensor, etc. Alii ab his Censitores, de quibus aliquid infra,itidem voce Lustrum, it. ubi de Numismate censur, et Peraequatoribus, ic. voce Tributum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.